monumenta.ch > Ambrosius > 41
Ambrosius, De Nabuthae, § 40 <<<     >>> § 42

§ 41 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed quid dicam, ue differas liberalitatem? utinam non adproperes rapinam, utinam quod concupieris, non extorqueas, utinam alienum non petas.
2 negatum praetermittas, excusatum patienter feras, non audias illam Iezabel, quae est auaritia, quodam profluuio uanitatis dicentem: ego tibi dabo possessionem, quam desideras.
3 tu tristis es, quia uis mensuram considerare iustitiae, ut alienum non eripias: ego habeo mea iura, habeo meas leges.
4 calumniabor, ut spoliem, et ut possessio pauperis eripiatur, uita pulsabitur.